monumenta.ch > Cassiodorus > 8
Cassiodorus, De Orthographia, VII. <<<     >>> IX.

Cassiodorus, De Orthographia, CAPUT VIII. [Eiusdem Adamantii Martyrii de b littera trifariam in nomine posita.]

1 De b littera trifariam in nomine posita, quantum possibilitatis fuerit, sufficienter (ut puto) tractavimus. Ab expositis enim recte iam intelligere possumus, si quid eveniet dictorum contrarium. Ibi namque considerare debebimus, ne aliquod dissimile fuerit, vel genere, vel numero syllabarum, vel temporum significatione, vel si ex alia parte orationis descenderint: quae observantes, minus (ut reor) errabimus. Restat nos de b littera, quae similiter in verbis etiam invenitur, tractare, plenam imponentes (ut puto) laboris rationem. Nam si ex nomine verboque oratio perfecta componitur, hanc quoque partem et immeditatem relinquere non necessarium, et supra eam laborare non supervacuum iudico.
2 De hac igitur parte regulas, quantum possumus, breviter meditemur. Indicativi modi primam inspicientes personam, verbi scilicet activi, vel etiam neutri; sicut enim activum, sic et passivum scribetur. Nam in communibus et deponentibus nullam invenire potui quaestionem; ex datis enim in nomine regulis, exponendisque, quae in verbo inveniuntur, iudicabuntur facilius.
3 Primae autem syllabae personae similem formam sequentes, retinere non dubium est; et quae omnia prima syllaba verborum in communibus aut deponentibus habet. Media quoque per u vocalem loco positam consonantis scribitur: excepto baiulo, bullio, etiam iuxta eam quam in prima nominum syllaba dedimus rationem. Bibo quoque propter discretionem, a vita per u, a potu per b scribendum est; et abeo, id est, discedo, obeo, circumeo, subeo, succedo, ac similia, praepositionum gratia per b arbitror scribenda esse: etiam deponentia b mutam in scriptura tenere usus et consuetudo antiquitus tradidit. Reliquas, ut vires sufficiunt, una regula generali tractare tentabimus quoque in regulis, nominibus datis firmis ac manentibus, etsi in verba figurentur. Ut enim verba in nomen ducta verborum regulas non amittunt, ita nomina loco posita verborum origine regularum carere non possunt.
4 Ergo si tempus praeteritum modi indicativi in vi terminaverit syllabam, media atque ultima syllaba personae primae temporis praesentis per u vocalem loco positam consonantis scribetur: eo quod omne praeteritum perfectum vi syllaba terminatum, praeter bibi, per u scribitur: foveo, fovi; faveo, favi; moveo, movi; paveo, pavi; expaveo, expavi; lavo, lavi; iuvo, iuvi; servio, servivi; exceptis lambio, lambibi; ambio, ambibi, ac talibus, quam litteram praeposita scriptura mutavit.
5 Ferveo, etsi in praeterito perfecto fervi facit per u, cui etiam ego magis assentior, ferbui per b mutam scribetur: ita tamen, si primae coniugationis ac primae speciei verba non fuerint. Illa enim per b mutam semper scribentur, ut, libero, liberas, liberavi; guberno, gubernas, gubernavi; exubero, exuberas, exuberavi; sibilo, sibilas, sibilavi; dubito, dubitas, dubitavi; hebeto, hebetas, hebetavi; titubo, titubas, titubavi; habito, habitas, habitavi.
6 Excipiuntur invito, et derivo, iuxta rationem quam superius diximus, omnem primam verborum syllabam, praeter haec quae paulo ante numeravimus, per u scribi, quoniam in et de praepositiones esse nemo dubitat. Navigo enim et acervo, ἐπιπλῶ, σωρεύω, ac talia, in nomine datis subserviunt regulis; et haec quoque species in duas partes dividitur.
7 Nam si disyllaba fuerint, scripturam mutabunt; ut, levo, levas, levavi; servo, servas, servavi; curvo, curvas, curvavi; novo, novas, novavi; ovo, ovas, ovavi; excepto orbo et turbo. Nam turbo a turba nomine descendens, ba syllaba posteritatis iure detinuit regulam. Probo enim puto dici per detractionem r litterae, cum contrarium eius exprobro nuncupatur; et ideo b mutam arbitror apponendam, iuxta regulam quam in nominibus nos dedisse meminimus.
8 Et libo a Graeco translatum esse confidimus, id est, a λείβω
9 Praeterea quaerimus quare verbum enervo, disyllaborum supergrediens numerum, et coniugationis primae, ac primae speciei consistens, non per b mutam, sed per u scribitur; et dicimus, quaestionem solventes, quia est longa praepositio, et ideo disyllaborum arripuit regulam. Sed quia evenit quaedam verba in ultima quidem aut antecedente syllaba primae personae u litteram non habere, in secunda vero continere persona, ut volo, vis; malo, mavis; quaedam in praeterito tantum perfecto, non tamen in positione sua, ut, gaudeo, gavisus sum; et rursus in praeterito perfecto, u litteram penitus non habente, alias personas in temporibus aliis eamdem tenere litteram, ut, vivo, vixi; sciendumque est illam u litteram, vocalem pro consonante haberi in scriptura.
10 Si vero praeteritum supradictum in bui, aut in si, aut in psi syllabas desinat, per b mutam sine dubio scribentur: ut, praebeo, praebui; iubeo, iussi; scribo, scripsi, ac talia. Credo etiam de verbis hanc regulam nos dedisse plenissimam, cum temporis omnis praeteriti imperfecti ultimam syllabam, modi scilicet indicativi per b mutam habeant, ut, amabam, volebam; et praeteriti perfecti eamdem ultimam, et plusquam perfecti penultimam, per u vocalem loco positam consonantis, ut, amavi, amaveram; volui, volueram. Futuri quoque eiusdem terminus; si primae, et secundae tertiaeque productae coniugationis verba fuerint, per b mutam scribentur, ut, amo, amabo; voco, vocabo; doceo, docebo; moneo, monebo; nutrio, nutribo; audio, audibo.
11 Et subiunctivi seu coniunctivi ultimas per u vocalem pro consonante scribi debere, antiquos tradidisse cognoscimus, ut, volebam, volueram, voluerim, voluissem, voluero, ac talia; eorum scilicet verborum quorum prima persona aut u vocalem habuerit pro consonante in ultima syllaba, ut, levo, privo; aut penitus eadem littera non apparente, eodem loco scilicet eademque persona, ut, habito, hiberno, amo, doceo, ac talia. Nam quae habebunt b mutam in prima syllaba praesentis (ut dictum est) temporis, quorum praeteritum in bui, aut in psi syllabas desinit, eamdem b mutam in omnibus temporibus modorum omnium, ubicunque inciderit, servare desiderant.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, De Orthographia, VII. <<<     >>> IX.
monumenta.ch > Cassiodorus > 8